라틴어 문장 검색

" Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:1)
Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:4)
Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:4)
Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 91:2)
nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:2)
itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:3)
sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 144:3)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:4)
quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur, et ad amplificandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 202:2)
His fere luminibus inlustrant orationem sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:7)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:2)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)
Verba po- nenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION