라틴어 문장 검색

petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:1)
mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quod senatui de vobis permittatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:1)
indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 401:2)
indutias ad id dierum nonaginta dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 405:3)
et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 2:2)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 69:2)
postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 27:3)
vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 581:3)
civitates Macedonum quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura - sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita - sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 315:1)
ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 295:1)
Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:3)
ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 308:3)
ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 454:1)
Ab hoc colloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION