라틴어 문장 검색

"Homines per maiorem sui iurant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:15)
Et "Angelus Domini iuravit per viventem in secula."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:18)
25]dictum est, se nihilamplius invenisse iuravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:21)
sed propter iniquitatem gentium disperdet eos Dominus a conspectu tuo, et restituet Testamentum tuum quod juravit patribus vestris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:8)
Et erit, inquit, cum inducet te Deus in terram Chananaeorum, sicut juravit patribus tuis, et dabit tibi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:12)
Qua ratione igitur Moyses jurantem Deum inducit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:5)
Juravit Dominus, et non poenitebit eum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:11)
Servavit utique quod juravit, dedit nobis aeternum principem sacerdotum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:13)
ut et tu quod juraveris, ita noveris esse servandum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:14)
ut quia per eum juras qui non mentitur, scias eum futurum, si mentiaris, ultorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:15)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)
Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)
Illud sane obtestor et rogo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION