라틴어 문장 검색

Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:20)
Divitiis vel divitibus non derogat iste Sermo, sed vitium potius mordere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:25)
Non census, non divitias, non divitis usum Damno, si victor animus ratione magistra Subjectas sibi calcat opes, si denique census Nobilis auriga ratio direxerit usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:26)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Adventus Largitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 75:1)
largitatis vero filios famae praeconiis titulatos, benedictionis gratia compensabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:12)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)
Dum Natura Largitati primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:1)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:5)
Natura consolatur Largitatem et Prodigalitatem reprobat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION