라틴어 문장 검색

Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:18)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
Solent mendaces luere poenas malefici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.1)
Sin autem doctus illis occurrit labor, Sinistra quos in lucem natura extulit Nec quicquam possunt nisi meliores carpere, Fatale exitium corde durato feram, Donec fortunam criminis pudeat sui.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor8)
Luat inquit poenas causa libertus mali;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta20)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 1:2)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
at tibi nascenti, quod toto pectore laetor, nerunt fatales fortia fila deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 829)
"post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque vidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia verba sacerdos inspicit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권174)
"morte luam poenas iudice victa dea."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권207)
"utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit, ipsa perit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권482)
"pignora virgineis fatalia tollite palmis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권282)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION