라틴어 문장 검색

Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
Vinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora, vel quod omnes fruges quibusdam vinculis nodisque alternentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 11:2)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:3)
necessitas nodo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:5)
Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
— Furor inpius intus Saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 12:3)
Intumuere tori, totosque induruit artus, Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:33)
Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:44)
laqueum nodosque nocentes Ore suo rupit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:19)
Non spuma canum, quibus unda timori est, Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae Defuit, et cervi pasti serpente medulla:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:22)
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:36)
Ille minax nodis, et recto verbere saevus, Teste tulit coelo victi decus Orionis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:71)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION