라틴어 문장 검색

"supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, accipe sub certa condicione preces."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권204)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes et vitiant cunis corpora rapta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권93)
territa voce sui nutrix accurrit alumni et rigido sectas invenit ungue genas, quid faceret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권98)
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, Latrat et in toto verba canina foro . Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, A male deserto quos rapuere rogo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:3)
Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:5)
"quo" que "magis doleas genetrix," ait "ille ego liber, ille ferox tacui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 75:2)
vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:3)
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora complet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:19)
nec te Clymeneque Rhodosque nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes, quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat tempore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:8)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:2)
Nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:2)
hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx cum genetrice favent ululatuque atria complent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION