라틴어 문장 검색

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Avia tum resonant avibus virgulta canoris et Venerem certis repetunt armenta diebus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:7)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 22:3)
Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ;
(세네카, 행복론, Liber II 131:1)
omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in vicem pervii sunt intermixtique sideribus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:5)
quacumque vis pervium est.
(세네카, De Providentia, book 1 74:5)
nullis vulneribus pervia membra sunt:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:15)
terminus omnis motus et urbes muros terra posuere nova, nil qua fuerat sede reliquit pervius orbis:
(세네카, 메데아 6:21)
pervium cunctis iter, communis usus omnium rerum fuit;
(세네카, 옥타비아 6:8)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
haec regna tenet puer immitis, spicula cuius sentit in imis pervius undis rex Nereidum flammamque nequit relevare mari.
(세네카, 파이드라 4:30)
orbis iacebit squalido turpis situ, vacuum sine ullis piscibus stabit mare, alesque caelo derit et silvis fera solis et aer pervius ventis erit.
(세네카, 파이드라 6:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION