라틴어 문장 검색

quia quot philosophiae receptae aut inventae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:3)
Neque de his quae jam habentur, aut etiam de veteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliae ejusmodi fabulae componi et concinnari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:4)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:8)
atque ex hoc fonte philosophiam miris modis corruperunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:12)
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:6)
quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:7)
Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:1)
Hoc vero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:3)
Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:5)
complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna varietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:5)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION