라틴어 문장 검색

Eorum haec proprietas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 1:5)
interdumque nullam habet proprietatem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 8:3)
Idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacea ex aqua cocta *** recte miscetur) Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 39:5)
itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,locique proprietas utriusque semen commutat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:2)
sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:3)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum et pacem sustentavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장2)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장9)
frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
nam rebus modicis aequalitas facile habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장2)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:19)
ad quod multum conferunt, preter superiorem influentiam, locorum inferiorum virtutes et proprietates. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION