라틴어 문장 검색

ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:2)
anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:3)
ambitiosas centumuirorum sententias rescidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:2)
"Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:12)
Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte rescisso videbat hostis praedam fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 10:4)
Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 8:2)
Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece- perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 21:1)
haec ait et pontum pater ac turbata reponit litora depellitque Notos, quos caerulus horror
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 687:1)
Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum depulerat magnoque iugi stridore revulsam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 599:1)
nato non depulit ictus Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 682:2)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
Quod ut videre copiae regiae, assidua tormentorum majorum, omnigenorumque armorum ignivomorum, oppugnatione, opera solo aequare, propugnatoresque vallo fossaque depellere enixe conabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.35)
Washingtonio, usu edocto, bellum depellere satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.28)
Scaphas omnes Washingtonius ad ripam alteram fluminis deligatas, occupari, pontesque in viis ad ripas contrarias ducentibus, rescindi, copiasque ad vada omnia constitui et collocari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.44)
Non-nullos, etiam, pontes, qui ab Americanis recedentibus modo rescissi fuerant, refecerunt, Bordentoniamque firmum manipulum praemiserunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION