라틴어 문장 검색

Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:3)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis auribus accepta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장3)
aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장18)
nec diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장14)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
maiora illis praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque Romano sine sanguine quaesissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장12)
simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장6)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
sincerus et integer et servitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장9)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)
nam quod multi voluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION