라틴어 문장 검색

Deinde statim hujus tertiae personae, quam animam mundi collocat, diligentem adhibet descriptionem, cum animam ipsam ex individua, et immutabili substantia consistere perhibet, ac rursum ex dividua, secundum quod scilicet seipsam anima scindere putatur per corpora.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:11)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:5)
Dicit itaque quia Deus hoc tertium substantiae genus, ita ut dictum est, mistum, locavit medium inter utramque substantiam, individuam scilicet atque dividuam, quia cum sit ipse spiritus ex Deo, tanquam ab ipso procedens, utrumque eorum ab ipso habet agi a quo esse habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:7)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
quod scilicet ex dissectione numerorum, caeterarum rerum vestigatio doctrinaque pendeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:8)
Quod scilicet Democritus Hypocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus in custodia medendi causa viseret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:8)
Quam patenter similitudinem beatus Ambrosius in prima Pauli Epistola ad Corinthios ad mundani quoque corporis institutionem patenter applicavit dicens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:20)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)
Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:10)
Cum Deus sit animus, nobis hoc est vera et spiritualis vita, sicut et ipsa perhibet scriptura poetarum, velut illa Virgilii verba, quae super hoc ipsum Macrobius inducit, sicut postmodum ostendemus, hunc praecipue, scilicet Deum, bene vivendo glorifica.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:2)
Bene etiam cum animal esse Plato mundum dixerit, ipsum quoque intelligentem, hoc est rationale animal esse perhibuit, secundum hoc scilicet quod ejus anima quanto caeteris praestantior exstitit, tanto rationabilius in ipso cuncta agit atque disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:3)
Et bene hae quasi reliquiae mundanae animae dicuntur, quae scilicet ad animalem pertinent vitam, quia haec inferioribus ipsa relinquit animabus quae per eam expleri dignum non est. Unde et eorum haeresis confutatur qui Dominum Jesum non aliam animam quam sanctum Spiritum habere profitentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:6)
Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:2)
Sed si quid de his assignare conantur, quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque superant humanam, ad similitudines et exempla confugiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION