라틴어 문장 검색

et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)
qui spretis opibus medios properastis in ignes nil praeter sanctam tollere canitiem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam15)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
nec sprevit regina deum vel matris honore vel iusto vatis ducta favore pii, qui sibi carminibus totiens lustraverat aras Iunonis blanda numina voce canens proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti, Titanum fractas Enceladique minas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam8)
Marmoreum ne sperne globum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIX)1)
tum super insultans avidus languentia curru membra teri multumque rotae sparsere cruorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia54)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
nam spretas quis opes intactaque pectora lucro commemoret?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:110)
non insultare iacenti malebat:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:59)
pauper erat Curius, reges cum vinceret armis, pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:256)
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro verbera Nereidum stabulis nutritus Arion serviretque tuis contempto Castore frenis Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:335)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:223)
ipsa mihi liquidas delapsa per auras Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis elicit oppressas tenebroso carcere leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:25)
artus ne sperne seniles!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION