라틴어 문장 검색

supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, laude.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:2)
ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:3)
ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:2)
nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 136:2)
ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 190:1)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:1)
neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:2)
supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:4)
nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 81:1)
ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 109:1)
In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:2)
alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 112:2)
Quare, cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:5)
ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION