라틴어 문장 검색

amethystus inest et fulgor Hiberus temperat arcanis hyacinthi caerula flammis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:350)
vivo de pumice fontes roscida mobilibus lambebant gramina rivis silvaque torrentes ramorum frigore soles temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:51)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
hi virga moderantur equos;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:135)
Principio magni custos Clementia mundi, quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram frigoris et flammae medio, quae maxima natu caelicolum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:3)
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:31)
maneant clausis nunc sicca pharetris, omnis et a solitis noster venatibus arcus temperet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:134)
Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen dulces, utique perducendos in villam censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:1)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:4)
Itaque moderandum est, ut bene concoquant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:2)
Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:3)
Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:2)
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:1)
neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION