라틴어 문장 검색

Porro si cauda oriretur ex refractione materiae coelestis, & pro figura coelorum deflecteretur de Solis oppositione, deberet deflexio illa in iisdem coeli regionibus in eandem semper partem fieri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:32)
in priori tamen casu cauda Cometae (ex meis & aliorum observationibus) declinabat angulo graduum 4½ ab oppositione Solis Aquilonem versus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:43)
Igitur repudiata coelorum refractione, superest ut Phaenomena Caudarum ex materia aliqua reflectente deriventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:45)
Caudas autem à capitibus oriri & in regiones à Sole aversas ascendere confirmatur ex legibus quas observant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:1)
Quod deviatio caeteris paribus minor est ubi cauda obliquior est ad orbem Cometae, ut & ubi caput Cometae ad Solem propius accedit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:5)
Praeterea quod caudae non deviantes apparent rectae, deviantes autem incurvantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:7)
Quod curvatura major est ubi major est deviatio, & magis sensibilis ubi cauda caeteris paribus longior est:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:8)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
Pendent igitur Phaenomena caudae à motu capitis, non autem à regione coeli in qua caput conspicitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:12)
De caudarum agitationibus subitaneis & incertis, deque earum figuris irregularibus, quas nonnulli quandoque describunt, hic nihil adjicio;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:21)
propterea quod vel à mutationibus aeris nostri, & motibus nubium caudas aliqua ex parte obscurantium oriantur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:22)
vel forte à partibus Viae Lacteae, quae cum caudis praetereuntibus confundi possint, ac tanquam earum partes spectari.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:23)
Et quamvis, ob longe crassiorem Cometarum Atmosphaeram, magnamque corporum gravitationem Solem versus, & gravitationem particularum Aeris & vaporum in se mutuo, fieri possit ut aer in spatiis coelestibus inque Cometarum caudis non adeo rarescat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:10)
perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum ad omnia illa caudarum phaenomena abunde sufficere ex hac computatione perspicuum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:11)
Nam & caudarum insignis raritas colligitur ex astris per eas translucentibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION