라틴어 문장 검색

In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 1:2)
At, ubi scabri ungues sunt, circumaperiri debent, qua corpus contingunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 3:4)
Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 3:10)
Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:1)
Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:6)
ipse, hamulo apprehenso, levare unguem, eumque acu trajicere linum trahente:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:8)
deinde acum ponere, lini duo capita apprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli diducere, ad angulum veniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:9)
ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:2)
vel ex angulo caruncula quoque abscindatur, quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:3)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est, qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue, scalpellus adhibendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:7)
Ex curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:1)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso, vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum diduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:2)
Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire quae res quum in labris quoque et naribus fieri possit, eamdemque etiam rationem habeat, simul explicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 4:3)
in labris vero, si nimium contracta sunt, usus quoque necessario jactura fit, quia minus facile et cibus assumitur, et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 1:4)
Ergo neque ex imis auribus, neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere tentabimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION