라틴어 문장 검색

Non, inquit, duovicesimo, sed 'duo et vicesimo' scribi oportuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 5:1)
Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:1)
et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:2)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)
Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 4:1)
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 6:1)
LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 2:1)
Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:1)
Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:3)
Dienoni praetor dicit, non die nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:5)
Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 6:1)
In libro enim vicesimo secundo Epistularum Moralium quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cetego antiquo viro fecisse hos dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 4:1)
Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 9:1)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION