라틴어 문장 검색

sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 15:3)
Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilis, praecipue tamen in causarum patro- nos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 16:1)
Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:2)
principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde avidam partem montes silvaeque ferarum possedere, tenent rupes vastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:3)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
sonat amnis et Asia longe Pulsa palus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Eadem ratione idem Virgilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:3)
Stagna udi texere soli laxaeque paludes Depositum, Fortuna, tuum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:2)
Nec Pharnacis arma relinquas, Admoneo, nec tu populos utraque vagantes Armenia, Pontique feras per litora gentes, Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:7)
Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces, Et qua Pontinas via dividit uda paludes, Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:1)
iam flumina cuncta Condidit una palus, vastaque voragine mersit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:59)
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:72)
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris, Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae, Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus Montibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION