라틴어 문장 검색

et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem expertast stabulis mater abacta suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1520)
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis, hic, ubi tam rarae non perit hora morae, qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, qua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 82)
"scis te nescisse frequenter quae suasi nisi facta, tamen fortuna priorem abripuit genium;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
ex hoc barbaricis abacta plectris spernit senipedem stilum Thalia, ex quo septipedes videt patronos, felices oculos tuos et aures felicemque libet vocare nasum, cui non allia sordidumque cepe ructant mane novo decem apparatus, quem non ut vetulum patris parentem nutricisque virum die nec orto tot tantique petunt simul Gigantes, quot vix Alcinoi culina ferret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 3)
procul hinc et Hippocrenen Aganippicosque fontes et Apollinem canorum comitantibus Camenis (100)abigamus et Minervam quasi praesulem canendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:29)
"abripitur miserae permissus Achilles, i - neque enim tantos ausim revocare paratus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:132)
monstrat iter totoque effulgurat orbe Cynthia, prosequitur divam celeresque recursus securus pelagi Chiron rogat udaque celat lumina et abreptos subito iamiamque latentes erecto prospectat equo, qua cana parumper spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권99)
sic orsus et alno insiluit penitusque noto stridente propinquis abripitur terris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권8)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis27)
Tibereia primum aula tibi vixdum ora nova imitante iuventa panditur - hic annis multa super indole victis libertas oblata venit - nec proximus heres, immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum29)
vellet et Elysia quamvis in sede locatum abripere et Danaas iterum portare per umbras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum100)
"indue quod madidum tabo diadema cruentis unguibus abripui, votisque instincta paternis i media in fratres, generis consortia ferro dissiliant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권21)
ipsa suum genetrix curvo delphine vagantem abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권37)
"vix lucis spatio, vix noctis abactae enumerare queam mores gentemque profanam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권77)

SEARCH

MENU NAVIGATION