라틴어 문장 검색

Concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:5)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita velo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 43:1)
et crimine concita vano quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix veluti de paelice vera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:7)
Utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:3)
Functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:4)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
Illic concubitus intempestiva cupido occupat Hippomenen, a numine concita nostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:2)
Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant, at Silenus abest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:3)
quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuvenco spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:6)
Non ille quidem, si quaeris, habebat adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:14)
Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore in secreta venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:1)
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 40:2)
Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION