라틴어 문장 검색

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare.
(세네카, 행복론, Liber II 56:1)
" Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ;
(세네카, 행복론, Liber III 133:2)
Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.
(세네카, 행복론, Liber V 43:1)
Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum- quemque nostrum beneficio pervenit.
(세네카, 행복론, Liber VI 4:4)
Quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 114:4)
Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:2)
Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:4)
Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:3)
tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.3)
vivamus, artus alleva afflictos solo, Theseu, parentis, dextra contactus pios scelerata refugit, Hanc manum amplector libens, hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens pellam dolores, Quem locum profugus petam?
(세네카, Hercules Furens 20:4)
Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 537)
sed non esse cum aegro senescendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 559:2)
plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 28)
Age, age usque excrea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 127)
at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION