라틴어 문장 검색

nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 2:1)
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:1)
quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 2:1)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
"Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:7)
"Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:51)
Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 9:1)
Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:3)
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:1)
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 21:1)
Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit;
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 23:1)
Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:98)
Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 6:2)
stat procul intendens dubium pater anxius arcum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 429:1)
incubuit, coit agrestum manus anxia priscum in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 720:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION