라틴어 문장 검색

sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장4)
hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo cubabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:1)
Vivit Dominus, quia qui movit linguam in asina Balaam, Dominus est etiam modernorum brutorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:5)
6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 13:1)
non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 13:2)
si forte subucula pexae trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar,rides:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0156)
Si te forte meae grauis uret sarcina chartae,abicito potius quam quo perferre iuberisclitellas ferus inpingas Asinaeque paternumcognomen uertas in risum et fabula fias.
(호라티우스의 첫번째 편지, 133)
"Similem habent labra lactucam asino cardus comedente"
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:4)
Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:14)
Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:18)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:3)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4354)
ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION