라틴어 문장 검색

Lamponius atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 22:1)
Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:1)
Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:1)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:2)
ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:2)
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:3)
Ita enim nos decimum diem deinde nonum et postea octavum dicimus, ut Athenienses δεκάτην καὶ ἐννάτην φθίνοντος soliti sunt dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 41:1)
Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses ἀλεξίκακον appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:1)
Hanc vocem, id est ἵε Παιὰν, confirmasse fertur oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem dei adversus Amazonas Theseo regnante.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:1)
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)
Livius ni Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in proelio, quam bello bonus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4566)
contra Pyrrhum enim processit armatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4875)

SEARCH

MENU NAVIGATION