라틴어 문장 검색

Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:6)
donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:13)
nec uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere, uerum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:7)
quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:14)
Te propter nullos tellus tua postulat imbres, Arida nec pluvio supplicat herba Iovi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 710)
iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire exposcere deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:3)
sed alii aversabantur preces aut verecundia aut metu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:1)
Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 534:2)
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:2)
aversari enim omnes opiniones licet, cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 222:2)
quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 91:1)
cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et et omni vita deinde aversatam eum exsecratamque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 167:2)
supplicatum iere frequentes viri feminaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 309:2)
supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 121:2)
divi divaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION