라틴어 문장 검색

Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat.
(아풀레이우스, 변명 71:1)
hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.
(아풀레이우스, 변명 85:8)
petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus;
(아풀레이우스, 변명 92:4)
quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:27)
iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:65)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
"Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium."
(아풀레이우스, 변신, 5권30)
Confecta campestri nec adeo difficili via ad quandam civitatulam pervenimus, nec in stabulo sed in domo cuiusdam decurionis devertimus, statimque me commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:3)
hanc commendo vobis prae ceteris;
(ARCHIPOETA, I129)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
cuius sunt per omnia commendandi cives,
(ARCHIPOETA, IX78)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
quam Aetheredo, Merciorum comiti, commendavit servandam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 83 86:2)
, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiu- torio tuo, vere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:6)
Nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere:
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION