라틴어 문장 검색

nam antea subitariis gradibus et scaena in tempus structa ludos edi solitos, vel si vetustiora repetas, stantem populum spectavisse, ne, si consideret theatro, dies totos ignavia continuaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장4)
iusta ultione et modicis remediis primos motus consedisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장14)
ergo per compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장3)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
ut turbae placuit, considunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:1)
Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates agros exercent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 4:1)
Certum erat Spurinnae (is enim Placentiam optinebat) necdum venisse Caecinam et, si propinquaret, coercere intra munimenta militem nec tris praetorias cohortis et mille vexillarios cum paucis equitibus veterano exercitui obicere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장1)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)
At Vitellianus exercitus ad quintum a Bedriaco lapidem consedit, non ausis ducibus eadem die obpugnationem castrorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장1)
die, quo Bedriaci certabatur, avem invisitata specie apud Regium Lepidum celebri luco consedisse incolae memorant, nec deinde coetu hominum aut circumvolitantium alitum territam pulsamve, donec Otho se ipse interficeret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장6)
inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem propinquare litori ut transmissurus iussit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장5)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
illic cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni ponte iuncto consedisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장7)
cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine defensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장10)
tertium agmen per Salariam Collinae portae propinquabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION