라틴어 문장 검색

sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
non convalescit planta, quae saepe transfertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:4)
Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:2)
Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:5)
Accipio condicionem, non reformido iudicium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:9)
Nam ut loca gravia etiam firmissimam valitudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:4)
Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:5)
Mortem contemnit, dolorem reformidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 14:6)
Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:4)
cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 6:7)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:1)
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:1)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION