라틴어 문장 검색

fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장4)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et modum posci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장1)
ea fraude captum senem, postquam convivium inierat, exceptum poculum Druso tradidisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장5)
hinc metus in omnis et fuga eorum qui convivium celebrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장4)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
nec ille quaesivit, poposcitque poculum et solita convivio celebravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장4)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)
ita post breve silentium repetita convivii laetitia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장11)
reputaret tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati et inscitiae propiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장9)
saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장2)
P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장1)
et rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장2)
Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi domo uti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION