라틴어 문장 검색

solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 9:12)
quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 7:8)
neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 1:2)
nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:1)
homo petulans et audax [Vatinius] valde perturbatus debilitatusque discessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:6)
nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장2)
occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:1)
ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:2)
quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 4:4)
ita est utraque res sine altera debilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:5)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:7)
stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo, publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus, diluis elleborum certo conpescere puncto nescius examen:
(페르시우스, 풍자, satire 546)

SEARCH

MENU NAVIGATION