라틴어 문장 검색

ipsius autem partes eae quae sunt infra quam id quod devoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:3)
in pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes tum inre spiritu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 22:1)
At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat cum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:1)
- sed tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:3)
nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:2)
Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum repente evolvat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:3)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:1)
P. Est quidem id genus totum in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:2)
quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo servoque diligentissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 8:1)
totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 14:1)
tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex, quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem habeas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 4:1)
tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 8 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION