라틴어 문장 검색

tum illi] insidias ponunt et tripertito signa distribuunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:4)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:4)
De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:4)
iura in tetrarchas, reges, civitates distribuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:2)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
has exercitui distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:5)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)
Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat:
(카이사르, 내란기, 3권 4:6)
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri.
(카이사르, 내란기, 3권 46:1)
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 10장3)
Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장3)
Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장1)
Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장6)
Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION