라틴어 문장 검색

Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 5:5)
Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 5:1)
Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:1)
Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:4)
Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies uiginti rursus teritur, et sic appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 58:1)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:2)
Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:1)
Habet chalcitidis .... in vas fictile additum et contectum ex foliorum ficis sub terra reponilur diebus XX et rursus sublatum teritur et sic appellatur psoricum in textu scripta sunt, in margine autem invenitur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1342)
et in vasa fictilia, a similitudine quas lenticulas vocant, aqua conjicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 9:6)
Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 5:5)
Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 7:1)
Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 11:1)
Si grave id et durum, propter magnum oculorum dolorem, videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:4)
sed chalcitidis aliquid, et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum, et contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 68:3)
Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION