라틴어 문장 검색

Illa quidem nostro subiecit eburnea collo Bracchia Sithonia candidiora nive, Osculaque inseruit cupida luctantia lingua Lascivum femori supposuitque femur, Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, Et quae praeterea publica verba iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 74)
Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori Nec femori inpositum sustinuisse femur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1413)
femina per longum conspicienda latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:1)
cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
saepe potens voti, frontem redimita coronis, femina lucentes portat ab urbe faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권143)
nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:4)
Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:8)
Ictus erat qua crus esse incipit et qua mollia nervosus facit internodia poples.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:16)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:6)
Dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 37:1)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:10)
at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:10)
Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION