라틴어 문장 검색

vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4106)
ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1104)
naves pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장4)
morsum autem de anchoris bene dixit, cum alio loco inveniamus tum dente tenaci anchora fundabat navis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1695)
Veneti autem adhuc in mari flexis anchoris consistentes, nunc Gallorum cognita victoria et urbis invasione, festinanter levatis anchoris adfuerunt, aliquos gentilium occidentes, sed nihil pecuniae illic deprehenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:5)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION