라틴어 문장 검색

morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 39:1)
postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 396:2)
atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 499:1)
per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et iis externis sublatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:4)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 55:1)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
Numidam promptum ad omnia audenda agendaque donis perlicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam pervadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 98:2)
murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:1)
neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 511:1)
fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:1)
ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 295:1)
omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, grave libertati futurum, immisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 453:1)
legionarii ceteras partis urbis pervadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 42:2)
neque enim hominum modo turba, mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 387:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION