라틴어 문장 검색

quae patimur, multo spicula felle madent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 66:1)
femina canitiem Germanis inficit herbis, et melior vero quaeritur arte color:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:3)
et lacrimis vidi saepe madere genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 76:3)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
nec te missa super iaculorum turba moratur, nec quae vipereo tela cruore madent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 711)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin celeri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 929)
Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur brachia Cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권180)
pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas accipit et largo sparsa cruore madet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권445)
"amne redundatis fossa madebat aquis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권253)
Victa iacet pietas, et virgo caede madentis, ultima caelestum terras Astraea reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:18)
"Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:12)
sua mens infecerat illam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:19)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
"Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunamque dies habuit satis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION