라틴어 문장 검색

Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:3)
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:5)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)
quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:6)
incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:2)
cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici nihil posset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:2)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)
inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:3)
Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:1)
itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:5)
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:2)
quintum, quae sint genera ridiculi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:7)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION