라틴어 문장 검색

fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:3)
venit ad vadimonium Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:4)
quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:2)
quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:4)
quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:1)
pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:2)
qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:3)
quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:5)
nemone fuit cui deberet Quinctius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장2)
homines erant ab hoc omnes alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장5)
Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:3)
socium tibi in his bonis edidisti Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:7)
dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:3)
de saltu deicitur Quinctius - quo die?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:20)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION