라틴어 문장 검색

stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:2)
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:6)
quam Troius heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:16)
Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:12)
Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:7)
Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:9)
amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:9)
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.26)
quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:11)
Quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장9)
Post, ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장55)
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장6)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION