라틴어 문장 검색

fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:1)
Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:29)
"Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:12)
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:29)
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:4)
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:12)
Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:12)
incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS7)
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor, seu visa est catulis cerva fidelibus seu rupit teretes Marsus aper plagas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 19)
bracchia et voltum teretesque suras integer laudo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 46)
unde expedire non amicorum queant libera consilia nec contumeliae graves, sed alius ardor aut puellae candidae aut teretis pueri longam renodantis comam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 119)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et et consulto quasi obscurior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:1)
vela cogentem hunc sua tento rudente flamma praestrinxit cadens, libratur aliud fulmen:
(세네카, 아가멤논 10:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION