라틴어 문장 검색

4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 200:1)
Dubium enim non est quin sint motus complures mixti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:4)
aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter erumpit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:5)
At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:11)
eadem in herbis, et sanguine, et partibus animalium, accurate et delicate miscentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:12)
quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:14)
nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:2)
per quem corpora ex antipathia fugiunt et fugant inimica, seque ab illis separant, aut cum illis miscere se recusant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:3)
Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:18)
ut videre est in spiritu vini, qui cum levior sit oleo, tamen se bene miscet cum aqua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:19)
quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:10)
Mixtura mendacii voluptatem semper auget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:12)
mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
Itaque cultus eius non fert mixturam, nec consortium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:7)
Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum artium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION