라틴어 문장 검색

nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 480:1)
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 6:1)
inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 604:2)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 326:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION