라틴어 문장 검색

visa etiam medio populis mirantibus audax stella die, dubitanda nihil nec crine retuso languida, sed quantus numeratur nocte Bootes, emicuitque plagis alieni temporis hospes ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:104)
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem, facta tui numerabat avi, quem litus adustae horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:14)
Phrygii numerantur stagna Timavi.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:46)
audit iter numeratque dies spatioque viarum metitur vitam.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:66)
decus hoc rapiat, quem falsa timentum numera decipiunt, qui se diffidit amari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:85)
cur pagina tantum nescit adhuc nomen, quod iam numerare decebat?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:113)
iam tempora desine longae dinumerare viae visoque adsurgere semper pulvere:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:2)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
ostendite populo Romano divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장10)
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장5)
alii eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque et dies inter utraque incendia numerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장6)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 8:2)
quotus enim quisque scholasticorum non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem numeret, sed plane post Gabinianum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION