라틴어 문장 검색

Uncta, nigens oleo, formae quibus esse rotundae Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:1)
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:51)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
Illuc assidue mercatores admovebant naves onustas cibariis vini, frumenti, olei et hordei, caseorumque abundantia, vendentes omnia peregrinis in aequitate et mensura.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:10)
Ubi mira affluentia ciborum in frumunto, hordeo, vino et oleo plurimaque venatione ex imperatoris dono duci oblata est, caeteris licentia vendendi et emendi concessa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:11)
Nec mirum, nam nullius praeter imperatoris merces tam in vino et oleo quam in frumento et hordeo, omnique esca, vendebatur in toto regno.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:13)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)
Turci siquidem videntes crebro ariete muros impelli et concuti, et turrim ligonibus perfodi, adipem, oleum picemque stuppis et facibus ardentissimis commistam fundebant a moenibus, quae instrumentum arietis et crates vimineas prorsus assumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:6)
Obtinuit enim hanc civitatem quidam Welfo, ortus de regno Burgundiae, miles egregius, qui, ejectis et attritis Turcis, urbem possederat, aurum et argentum, pallia pretiosa, cibaria, oves, boves, vinum, oleum, frumentum et hordeum, et omnia necessaria illic reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:4)
Dehinc inedia invalescente, et copia escarum deficiente circa regionem Antiochiae, Baldewinus duci et fratri suo uterino Godefrido omnes reditus Turbaysel constituit in frumento, vino, hordeo et oleo, in auro solum singulis annis quinquaginta millia Byzantiorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:13)
pauxillum vini vel olei, vel quodlibet vitae sustentaculum quantulumcunque, gravi et inaudita comparatione auri vel argenti mutuabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:4)
alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:9)
et in ea per tres dies requiem sibi fecerunt, vino et oleo plurimoque reperto frumento refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:6)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
Quicunque ergo domum aut palatium prior invadebat, cum omni suppellectile, frumento, oleo, hordeo et vino, pecunia aut veste, vel qualibet re pacifice obtinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION