라틴어 문장 검색

occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher invadit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 2:2)
Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine, cum rex fuisset provocator, opima rettulerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 11:1)
Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 6:1)
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 6:1)
inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, incerto partu culta ac deserta tenerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:7)
hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas, hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta corpora deponunt et candens lacteus umor uberibus manat distentis, hinc nova proles artubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:7)
quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:5)
nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:1)
in primis animalibus indice mente invenies sic montivagum genus esse ferarum, sic hominum geminam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION