라틴어 문장 검색

neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:19)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:11)
Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:10)
permitte divis cetera, qui simul stravere ventos aequore fervido deproeliantis, nec cupressi nec veteres agitantur orni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 93)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
nam quae nivali pascitur Algido devota quercus inter et ilices aut crescit Albanis in herbis victima, pontificum securis cervice tinguet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 233)
potes hac ab orno pendulum zona bene te secuta laedere collum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2720)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
si quercus et ilex multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 164)
flexo genu iam totus ad terram ruit, ut caesa silvis ornus aut portum mari datura moles, vivis an leto dedit idem tuos qui misit ad mortem furor?
(세네카, Hercules Furens 15:26)
et quercum fugiens suam ad vatem properat Dryas;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION