라틴어 문장 검색

tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 446)
quae cum Apollinem summo cultu et reverentia hospitio recepisset, ille re- munerari volens circa se hospitium cultum, tribus filiabus eorum, quae Orphe, Lyco et Caroea appellatae sunt, divinationem concessit, adiecto, ne proditrices numinum esse vellent neve quaererent quod esset nefas scire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2918)
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:7)
Adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi cuiusque et reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:1)
quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 6:4)
haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 11 3:2)
at illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 29 1:5)
tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 15:2)
quod si in mediocri statu sermonis ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:2)
an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:4)
Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello clarissimo viro impetravi tibi, in Caesennium Silvanum propinquum tuum transferam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 1:1)
Inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritum praedicatione circumfert.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 1:2)
Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION